CIMMERII

CIMMERII
I.
CIMMERII
populi Asiae gemini; Alii qur ex Scythia venerunt, habitantes circa Bosphorum, abipsis Cimmer ium appellatum. In Taurica Chersoneso, quae cum tractu adiacente olim Cimmeria dicta est; Post Scythia Europaea, seu parva, nunc Tartaria minor seu Precopensis. Baudrand. Horum regio perpetuis nebulis involuta, unde Tenebrae Cimmeriae, Proverb. Strabo, l. 1. et 3. Erasmus Adag. titul. Caecutientia. Alii inter Colchos et Iberos, quorum regio Havessen Ant. Curchinio in Georgianis appellatur. Orpheus in Argonauticis:
---- Ε῎πειτα δὲ Κιμμερίοισι
Νῆα θοην` ἐπάγοντες ἱκάνομεν, οἵ ῥά τε μοῦνοι
Αἴγλης ἄμμοροί εἰσι πυριβρόμος ἡλίοιο.
Nic. Lloydius. Priores olim a Scythis, Asiam incolentibus, pulsi, in Asiam venerunt, et Chersonesum condiderunt, ubi nunc Sinope urbs Graeca, sita est, iter semper secundum mare tenentes. Inde ulterius progressi, Sardeis ceperunt, ut dicemus voce Lygdamis. Herodot. l. 4. c. 11. Quae tamen illorum expeditio non tam subversio urbium, quam depraedatio per incursionem, fuit. Illos vero insequentes Scythae, cum aberrantes viâ in Mediterranea conversi essent, Cyaxare Medorum Rege victô Asiae imperiô potiti sunt, per annos 28. ut infra dicemus. Tandem ab Alyatte Lydorum Rege, Asiâ iterum sunt expuli, sub cuius avo Ardye Sardeis captae fuerant. Strabo, l. 13. 14. Vide quoque ubi de Scythis. it. voce Tyres.
II.
CIMMERII
populi in Italia, apud Baias ad lacum Avernum, quorum oppid. Cimmerium fuit, ubi antraum Sibyllae olim fuisse dicitur. Hi in subterraneis domiciliis habitantes, et per cuniculos commeare soliti, toto in illis die delitescebant, noctu tantum ad latrocinia egressi, cum victum ex metallorum aliqui effossione, divinationum mercede, et proventibus a Rege designatis quaeretent, ut ex Ephoro scribit Strabo. Hinc Cimmeriae tenebrae proverbiô celebrantur pro densissimâ caligine. Homer. Od. 11.
Ε῎νθα δὲ Κιμμερίων ἀνδρῶν δῆμόσ τε πόλις τε
Η᾿έρι καὶ νεφέλῃ κεκαλυμμένοι, οὐδὲ πότ᾿ αὐτούς
Η᾿έλιος φαέθων ἐπιδέρχεται ἀκτίνεςςι.
De Italicis enim Cimmeriis haec intelligenda clarum ex Geographis. Tibullus, Panegrricô ad Messalam, l. 4. Epigr. 1. v. 64. s.
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
Queis numquam candente dies apparuit ortu,
Sive supra terras Phoebus, seu curreret infra.
Iuxta hos Ovidius Somni sedem collocat, l. 11. Met. v. 592.
Est prope cimmerios longô spelunca recessu
Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
Quo numquam radiis oriens, mediusve, cadensve
Phoebus adire potest. ---- ----
A' tenebris itaque nomen habere Phoenices fabulati sunt, quia camar, vel cimmer, est nigrescere. Penes hos ingens quondam superstitio increbuit, loci naturâ erroribus suffragante; ibi sacra nemora honorata, fluminibus etiam et fontibus suus honor fuit. Speeus praeterea famosi et ad Inferos crediti aditus, quo intrare fas non erat, nisi Diis Manibus sacrificiô placatis. Unde Homero suae fabulae oeconomia, quam in Odyssea comminiscitur, desumptz est, et liber sextus Aeneid. Virgilii. Idem Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • КИММЕРИЙЦЫ —    • Cimmerii,          Κιμμέριοι, по Гомеру (Ноm. Od. 11, 14 слл.), народ, живущий на крайнем западе; в вечном мраке, т. к. Гелий к ним никогда не проникает. Разуметь под ними народ исторический невозможно. Исторические же К. жили у Меотидского… …   Реальный словарь классических древностей

  • SCYTHAE — populi fuêre celeberrimi, antiquissimi proximi, Eerrario hodie Tartari, gens numerosissima, in plures populos divisa: Sunt enim non in Asia solum, sed et in Europa, apud Maeotidem paludem, qui et Maeotae, Alani, Agathyrsi, Geloni, et Sauromatae:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gyges of Lydia — Gyges (Γύγης) was the founder of the third or Mermnad dynasty of Lydian kings and reigned from 716 BC to 678 BC (or from c. 680 644 BCE [List of Kings of Lydia] ). He was succeeded by his son Ardys II.Authors throughout history have told… …   Wikipedia

  • cimmérien — ● cimmérien, cimmérienne adjectif Se dit des phases tectoniques intervenues à la fin du trias (− 200 millions d années) [phase éocimmérienne] et à la limite jurassique crétacé (− 140 millions d années) [phase néocimmérienne]. ⇒CIMMÉRIEN, IENNE,… …   Encyclopédie Universelle

  • STYX — fons Arcadiae, ex Pheoeo lacu, et ex Notacri monte manans ex saxo (cuius aqua ilico pota necat) et in fluvinm evadens. Ferrum ac aes erodit, solque mulae ungulâ aqua eius contineri potest, cetera vasa frigoris vehementiâ dirumpens. Hôc venenô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cimmerian — Cim*me ri*an, a. [L. Cimmerius.] [Written also {Kimmerian}.] 1. Pertaining to the Cimmerii, a fabulous people, said to have lived, in very ancient times, in profound and perpetual darkness. [1913 Webster] 2. Without any light; intensely dark.… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Kimmerian — Cimmerian Cim*me ri*an, a. [L. Cimmerius.] [Written also {Kimmerian}.] 1. Pertaining to the Cimmerii, a fabulous people, said to have lived, in very ancient times, in profound and perpetual darkness. [1913 Webster] 2. Without any light; intensely …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cimmerian — I. adjective Date: 1580 very dark or gloomy < under ebon shades…in dark Cimmerian desert ever dwell John Milton > II. noun Etymology: Latin Cimmerii, a mythical people, from Greek Kimmerioi Date: 1584 any of a mythical people described by Homer… …   New Collegiate Dictionary

  • Alyattes II — Alyattes , king of Lydia (619 560 BC), the real founder of the Lydian empire, was the son of Sadyattes, of the house of the Mermnadae. For several years he continued the war against Miletus begun by his father, but was obliged to turn his… …   Wikipedia

  • Ionia — (Ancient Greek Ἰωνία or Ἰωνίη) is an ancient region of central coastal Anatolia in present day Turkey, the region nearest İzmir, which was historically Smyrna. It consisted of the northernmost territories of the Ionian League of Greek settlements …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”